ADUATICI

ADUATICI
ADUATICI
Begarum populi de quibus multa apud Caesarem. Dioni Atuatici. Horum urbs, ut quidam volunt, Duacum, hodie Doway dicitur, Academia Flandrorum non obscura. Sed aliis Aduatici in Brabantia locantur, corumque urbem Boscumducis, Bosleduc dici volunt. Est autem iuxta Mosam in Hollandiae, et Geldriae confinio ab Antwerpiâ 12. leuc. in ortum. Duacum vero, teste Guicciardinô, urbs est Catuacorum, quos Caesar eô locô describere videtur. Vide infra. Hos ex Cimbris Tetonisque procreatos seribit Caesar et praeter cetera opida atque castella, unum oppidum egregie naturâ munitum habuisse, positosque fuisse, inter Eburones Regnum Ambiorigis ac Cativulci, et Nervios. Eosdem contra populum Romanum coniuravisse et in communi Belgarum concilio ad id bellum pollicitos esse 19. milia armata l. 2. Bell. Gall. c. 4. prodit. Ibi enim Aduaticos pro Catuacis legendum esse. non dubitat hadr. Vales. Notit. Gall. Dion Atuaticos eos vocat, sinitimosque Nerviis fuisse, et Cimbris, a quibus orti animo ac virtute similes, Quae propria illorum sedes, ambigitur. Vide Auctorem paulo ante laudatum. Sansoni et Ortelio Aduatici, populi fuêre, ubi hodie Comitatus Namuriensis; provinc. Belgii parva, cuius caput Namurium ad Mosam fluv. ubi recipit Sabim, Vide et Atuae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • BELGICAE Provincia — unde 4. partibus Galliae, primum iam inde ab Augusto simplex et unica tanrum fuit. Pars eius ad Rhenum Germania superior, et Germania inferior vocabatur. Postea ex provincia Belgica duae sunt factae, uti arbitor, a Constantino Maximo, Belgica… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BETASII — populi Belgii in Brabantia, teste B. Rhenanô, quorum tractus Beelandt appellatur, et vicus Beets, teste Pet. Divaeô; nomen antiquum referre videtur. Alii horum urbem Bethuniam in Artesia esse volunt. Baudrando sunt Aduatici, inter Scaldim et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NAMURCENSIS Comitatus satis parva Belgii provinc — sub Hispanis inter Leodicensem ditionem, Hannoniam et Brabantiam. Ibi Namurcum, caput; Carolomontium, arx munita ad Mosam, et Caroloregium (Charleroy) arx recens, sub Gallis. Montuosa, sed utilis, et ferri fodinis scatens. Ibi alias Aduatici… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • bosleduc — BOSLEDUC, ou le pays d environ, Aduatici …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”